Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
113 his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et facultatesfacultates Stroebel: facultatis P: facultas vulg. . In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquisalius codd. dett. repentinusreperitur P codd dett. animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa.
114 C. Teneo et quaero quiqui codd.: si P sint illi eventus quos ex causis effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfueritinterfuit P aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi