108
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
109
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus.
110
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.