Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
106 in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factumfactum delet Schütz defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.
107 sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causisin eis causis P: in eas causas vulg. incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facitfacit P: parit vulg. .

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi