Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
97 Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque actoractor P: auctor codd. . Qua re proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
98 C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sineaut sine vulg.: ac sine P testamentotestimonio P petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis.
99 atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur. Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita diciturdicitur Manutius: dicuntur codd. : Plus petisti; sero petistiprius Stroebel ; non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi