Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
95 et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solumsolum om. P ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda. Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus eriterit om. P persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.
96 vterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de periculo commonendi. Atque hi quidem perorationis sunt loci.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi