87
eorum autem, quae propter se expetunturquae ... expetuntur secl. Kayser , partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur; honestate, ea quae proficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese; commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quadam cumquasi quadam cum P: quasi cum codd. deft.: quodam modo cum ed. Norimb. honestate coniuncta, ut honos, ut gloria; alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.
88
est etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernuntur. Nam cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent. Coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus familiaritasque coniunxit quamquam etiam caritate ipsa tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria.
89
quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus.