Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
84 cum autem quaeritur quid fieri possit, videndum etiam est quam facile possit. Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur.
85 itaque itaque vulg.: ita P cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio: si et utile est et prius et om. P fieri potest, fiat; dissuasori duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est. Qua re quoniam 86 in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discemendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria; quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiaequorum... copiae secl. Schütz .

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi