82
quam ob rem omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommodabuntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.
83
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utileutile sit codd. dett.; utile est P ; et, si quid necesse est— necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili rationein civili ratione om. P et commodis anteponendum.