73
adhibendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quaequae om. P admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in audiendo voluptatem.
74
sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, externi et corporis et animiexterni ... animi del. Sauppe: externis codd. dett. prima sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tactotacito P: accito vel ascito Piderit , deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, quod quasiquod quasi vulg.: quid P: quidem codd. dett. virtutem maxime significat, facillime forma laudatur.
75
deinde est ad facta veniendum, quorum conlocatio triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum genera sunt digerendadigerenda Lambinus: dirigenda codd. . Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis et variis disputationibus nunc in quandam angustam et brevem concludetur.