Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
63 actionis autem duo sunt genera: unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur; alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referaturreferatur vulg.: refertur codd. , ut quem ad modum sitquomodo sit P res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
64 rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ? Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur.
65 illius autem generis, in quo quid sit id de quo agitur quaeritur, duo sunt generagenera secl. Friedrich : quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia etet om. P perseverantia; in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi