Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
60 reo rarius utendum est est om. P , quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed brevibrevi Manutius: brevia codd. singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.
61 C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed estest om. P propositum quasipropositum latis P: consultatio codd.: propositum quasi latior pars causae quaedam Orelli, alii aliter pars causae controversiaecontroversiae P, secl. Kayser ; inest enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur omnia.
62 quam ob rem prius de proposito dicamus: cuius genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere sitne utile.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi