53
est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videantur.
54
augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus verbisverbis secl. Schütz: om. cod. b ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis, quibus actio vocis et gestusvocis et gestus secl. Sauppe: vobis et gestus P congruens et apta ad animos permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.