Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
50 saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiandoinficiando P: inficiendo codd. dett.: dicendo maluit Friedrich dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt.
51 neque est obscurum quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.
52 C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane velim audire. P. Faciliorfacilior vulg.: facile P: facilis ed. Norimb. est explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partis, amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua aut reprehensa.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi