Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
5 C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velitvolet codd. det. persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus fides fit ? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?
6 P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi