Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
32 ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides. Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositossi interpositos P motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.
33 C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi