Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
30 vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res ageturagitur P . Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.
31 C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sedsed vulg.: si codd. dett. adsumimusassumimus P: assumemus sive assumamus codd. dett. etiam suavitatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi