Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
23 C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidemquidem P: itaque vulg.: sed. Orelli id genus totumtotum situm legebatur in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
24 in coniunctis autem verbis triplextriplex codd.: duplex maluit Piderit adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versumversum P: versus vulg. retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
25 C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est itaita om. P : quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultuvultu vulg.: ac vultus P: vultusque codd. dett.: an habitu voltus? Friedrich , quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi