1
Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modosi modo vulg.: modo Pp tibi est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.
2
C. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.
3
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis? P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et conlocandacollocanda vulg.: locanda Pp invenire vulg.: inveniri P . Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est; earumest; earum vulg.: si earum P: est: sed earum ed. Rom.: sed rerum Orelli rerum omnium custos memoria.
4
C. Quid? orationis quot sunt partes? P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendospellendos p animos duae, principium et peroratio. C. Quid ? Quaestio quasnam habet partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.