Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

217 et quae sequuntur
217 haec omnia videi inflammarei,
217 Priamo vi vitam evitarei.
218 aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
218 multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia:
218 tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
218 mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,
218 quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,
218 quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
219 aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione gravitatis:
219 iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
219 iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.
219 maior mihi moles, maius miscendumst malum,
219 qui illius acerbum cor contundam et comprimam.
219 aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
219 sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias,
219 tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare,
219 tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.
219 aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac sono obductum:
219 qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi