Kitap 3
168
quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia penetravit"; aut "fides valuit, iustitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo immutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris:
168
at Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est
168
corde suo trepidat; aut cum ex pluribus intellegitur unum:
168
nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini;
168
aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est.
169
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo.
170
Ita fit, ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.