Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

52 'Faciles enim,' inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset.
53 In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi