Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

165 fecisset, populi Romani potestati tradidit." Sin pars, partitione, hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae,
166 quid aliud fecit Opimius?" Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et maiora, paria, minora quaeremus.
167 Ex coniunctis sic argumenta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis." Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus
168 voluntati paruit civitatis?" Ex parte autem ea, quae est subiecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi