Kitap 2
144
'Iam id quidem saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit.' 'Nam hercle,' inquit Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus.'
145
Adrisit hic Crassus leniter et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es; me tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit.'
145
'Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est finis,' inquit Antonius; 'quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.