Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

26 Tum Caesar 'equidem,' inquit 'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?'
27 'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro'—'Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, 'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres.'
28 Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.'
28 Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
29 Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse, docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni genere dicendi sentiam.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi