Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

266 quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam ostendam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut
267 diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi