Thesauros Edebiyat rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

264 rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.
265 Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi