Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

174 tertia ac levissima commoditatis; quae cum his num- quam poterit duabus contendere. hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consu- lendum sit, deliberetur. cuius rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse. nam, qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consulueri- mus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando et industria recuperetur, incolumita- tis ratio videbitur habenda; cum autem id non poterit, honestatis. ita in huiusmodi quoque re, cum inco- lumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere nos honestatis rationem habere, quoniam sine inco- lumitate eam nullo tempore possumus adipisci. qua in re vel concedere alteri vel ad condicionem alterius descendere vel in praesentia quiescere atque aliud tem-
175 pus exspectare oportebit, modo illud adtendatur, di- gnane causa videatur ea, quae ad utilitatem pertine- bit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam derogetur. atque in hoc loco mihi caput illud vide- tur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adi- pisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit ne- cessaria, hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti quaeque res erit, elaboremus et gravissimam quamque causam vehementissime necessariam iudicemus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi