Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

164 Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata domina- tio. eius partes continentia, clementia, modestia. con- tinentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione regitur; clementia, per quam animi temere in odium alicuius * iniectionis concitati comitate retinentur; modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem comparat auctoritatem. atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet et a brevitate praecipiendi remo-
165 tum est. propter se autem vitanda sunt non ea modo, quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa, quae propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissume; quod genus fidentiae contrarium est diffidentia et ea re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum et tamen vitium est. sic uni cuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam no- mine appellatum, ut audacia, quae fidentiae, pertinacia, quae perseverantiae finitima est, superstitio, quae re- ligioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. quae omnia item uti contraria rerum bonarum in re- bus vitandis reponentur.
165 Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi