Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

38 Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si to- tius administratio negotii ex omnibus partibus per- temptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. ex negotio duci poterunt, si eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter con- siderabimus. ex iis igitur in hanc constitutionem convenire videntur genera earum omnia, partes gene-
39 rum pleraeque. Videre igitur primum oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab re separari non possint. quo in loco satis erit dili- genter considerasse, quid sit ante rem factum, ex quo spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita vi- deatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea conse- cutum sit. Deinde ipsius est negotii gestio pertrac- tanda. nam hoc genus earum rerum, quae negotio sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum.
40 hoc ergo in genere spectabitur locus, tempus, occasio, facultas; quorum unius cuiusque vis diligenter in con- firmationis praeceptis explicata est. quare, ne aut hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse videamur, breviter iniciemus, quid quaque in parte considerari oporteat. in loco igitur opportunitas, in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad faciendum idonea, in facultate copia et potestas earum rerum, propter quas aliquid facilius fit aut quibus sine omnino confici non potest, consideranda est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi