Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

86 Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod sequitur, non videatur necessario cum eo, quod ante- cessit, cohaerere. nam hoc quidem: Si spiritum ducit, vivit, si dies est, lucet eiusmodi est, ut cum priore necessario posterius cohaerere videatur. hoc autem: si mater est, diligit, si aliquando peccavit, numquam corrigetur sic conveniet reprehendi, ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohaerere. hoc genus et cetera necessaria et omnino omnis argumen- tatio et eius reprehensio maiorem quandam vim con- tinet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim longi temporis et magnae atque arduae cognitionis in- digeat. quare illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium conten- tos nos esse oportebit. cum igitur ex iis, quae sumentur, aliquid non concedetur, sic infirmabitur.
87 Cum autem his concessis conplexio ex his non con- ficitur, haec erunt consideranda: num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se pro- fectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac uti argumentatione: si venisses ad exercitum, a tri- bunis militaribus visus esses; non es autem ab his visus: non es igitur ad exercitum profectus. hic cum concesseris propositionem et assumptionem, conplexio est infirmanda.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi