Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

73 hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intelle- gentur. nam aut ita complectemur, ut in unum con- ducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, pro- fecto non potest eodem facto et saluti communi con- suluisse et legibus non optemperasse; aut ita, ut ex contrario sententia conficiatur, hoc modo: summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis; aut ita, ut id solum, quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: urbem igitur diruamus; aut, ut id, quod eam rem, quae con- ficitur, sequatur necesse est. id est huiusmodi: si peperit, cum viro concubuit: peperit autem. conficitur hoc: concubuit igitur cum viro. hoc si nolis inferre et inferas id, quod sequitur: fecit igitur incestum, et concluseris argumentationem et perspicuam fugeris complexionem.
74 quare in longis argumentationibus ex conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis, in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi