Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

48 signum est, quod sub sensum ali- quem cadit et quiddam significat, quod ex ipso pro- fectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso neg- otio aut post sit consecutum et tamen indiget testi- monii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat. iudicatum est res assensione aut auctori- tate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudica- runt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod ho- mines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum populus Romanus, qui eum ob id factum eo quod insciente collega in censura nonnihil gessit post censuram consulem fecit.
49 conparabile autem est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum simi- litudinem. conlatio est oratio rem cum re ex simili- tudine conferens. exemplum est, quod rem auctoritate aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut in- firmat. horum exempla et descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi