Thesauros Edebiyat rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

46 Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod in opinione positum est aut quod habet in se ad haec quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. in eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi est: si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit ius iurandum. in eo autem, quod in opinione positum est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent operam, non arbitrari deos esse. similitudo autem in contrariis et ex paribus et in iis rebus, quae sub ean- dem rationem cadunt, maxime spectatur. in contrariis, hoc modo: nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet. ex pari, sic:
47 nam ut locus sine portu na- vibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse. in iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur: nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Her- mocreonti quidem turpe est conducere. haec tum vera sunt, hoc pacto: quoniam cicatrix est, fuit vulnus; tum veri similia, hoc modo: si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat.
47 Omne autem—ut certas quasdam in partes tri- buamus—probabile, quod sumitur ad argumentationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum aut comparabile.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi