Thesauros Edebiyat Şiir Technopaegnion

Technopaegnion

Technopaegnion Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–27

Metin

 
Mors avida, inferna mergit caligine quam nox
 
nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux 5
 
lux dono concessa deum, cui praevius est Sol
 
Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars
 
Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens
 
gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas fas
 
hominem mactare sacris: ferus iste loci mos 10
 
mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex
 
lex naturali quam condidit inperio ius
 
ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens
 
mens, quae caelesti sensu rigat emeritum COR
 
COR vegetum mundi instar habens, animae vigor et vis: 15
 
vis tamen hic nulla est: tantum est iocus et nihili res.
 
UT in vetere proverbio est sequitur vara vibiam, similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. set laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent; denique haberent et amara dulcedinem et inepta venerem et aspera lenitatem, quae quidem omnia, quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et mutuum muli scalpant.
 
AEMULA dis, naturae imitatrix, omniparens ars,
 
Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.
 
arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex,
 
iudice sub tanto fandi tamen accipiet ius.
 
quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors. 5
 
INDICAT in pueris septennia prima novus dens,
← Önceki Metin · 2 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi