Thesauros Edebiyat Şiir Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
claraque ab exortu stemmata Burdigalae,
 
teque tuumque genus memoret, Lucane Talisi,
 
moribus ornasti qui veteres proavos.
 
pulcher honore oris, tranquillo pectore comis, 5 5
 
facundo quamvis maior ab ingenio:
 
venatu et ruris cultu victusque nitore
 
omne aevum peragens, publica despiciens:
 
nosci inter primos cupiens, prior esse recusans,
 
ipse tuo vivens segregus arbitrio. 10
 
optabas tu me generum florente iuventa:
 
optare hoc tantum, non et habere datum,
 
vota probant superi mentisque faventia sanctis
 
inplent fata, viri quod voluere boni.
 
et nunc perpetui sentis sub honore sepulcri, 15
 
quam reverens natae quamque tui maneam.
 
caelebs namque gener haec nunc pia munera solvo
 
nam et caelebs numquam desinam et esse gener.
 
HACTENUS ut caros, ita iusto funere fletos
 
functa piis cecinit nenia nostra modis,
 
nunc dolor atque cruces nec contrectabile vulnus,
← Önceki Metin · 8 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi