Thesauros Edebiyat Şiir Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
militiam nullo qui turbine sedulus egit,
 
praeside laetatus quo Rutupinus ager,
 
octoginta annos cuius tranquilla senectus
 
nullo mutavit deteriore die. 10
 
ergo precare favens, ut qualia tempora vitae,
 
talia et ad manes otia Sanctus agat.
 
TUQUE Pudentillam verbis adfare supremis,
 
quae famae curam, quae probitatis habes,
 
nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
 
coniugium Sancti iugiter haec habuit.
 
inviolata tuens castae praeconia vitae 5
 
rexit opes proprias otia agente viro:
 
non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
 
quod gereret totam femina sola domum.
 
heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
 
atque viro, patiens fata suprema obiit: 10
 
unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
 
et mihi inoffenso nomine dicta soror.
 
nunc etiam manes placidos pia cura retractat
 
atque Pundentillam fantis honore colit.
← Önceki Metin · 16 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi