Thesauros Edebiyat Şiir Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
dexteritate vigens praecipuusque fide.
 
hoc praefecturae sedes, hoc Illyris ora
 
praeside te experta est, fiscus et ipse cliens. 10
 
nil aevi brevitate tamen tibi laudis ademptum:
 
indole maturus, funere acerbus obis.
 
ET te germanum non sanguine, sed vice fratris,
 
Maxime, defunctum nenia nostra canet,
 
coniunx namque meae tu consociate sorori
 
aevi fruge tui destituis viduam,
 
non domus hoc tantum sensit tua: sensit acerbum 5
 
saucia, pro, casum curia Burdigalae,
 
te primore vigens, te deficiente relabens
 
inque Valentinum te moriente cadens,
 
heu quare nato, qui fruge et flore nepotum,
 
ereptus nobis, Maxime, non frueris? 10
 
set frueris, divina habitat si portio manes
 
quaeque futura olim gaudia, nosse datur,
 
longior hic etiam laetorum fructus habetur — anticipasse
 
diu, quae modo participas.
 
TU quoque sive nurus mihi nomine, vel vice natae,
← Önceki Metin · 13 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi