Metin
et dolor atque decus coniugis Ausonii,
quae modo septenos quater inpletura Decembres
25
liquisti natos, pignera nostra, duos.
illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
florent, optatis adcumulata bonis,
et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.
30
NON ego te infletum memori fraudabo querella,
primus, nate, meo nomine dicte puer:
murmura quem primis meditantem absolvere verbis
indolis et plenae, planximus exequiis.
tu gremio in proavi funus commune Iocatus,
5
invidiam tumuli ne paterere tui.
TU quoque maturos, puer inmature, dolores
interrupisti luctus acerbus avi,
Pastor care nepos, spes cuius certa fuisses,
Hesperii patris tertia progenies,
nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
5
pastorale melos concinuit genito),
sero intellectum vitae brevis argumentum: