Thesauros Edebiyat Şiir Ordo Urbium Nobilium

Ordo Urbium Nobilium

Ordo Urbium Nobilium Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 9

 
NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
 
nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
 
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
 
moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
 
eminet, extremo quod te sub tempore legit, 5
 
solveret exacto cui sera piacula lustro
 
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
 
felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
 
punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi