Thesauros Edebiyat Şiir Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
 
adtento, Drepani, perlege iudicio,
 
aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
 
sive tegenda putes carmina, quae dedimus,
 
nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem: 5
 
proxima defensi cura pudoris erit.
 
possum ego censuram lectoris ferre severi
 
et possum modica laude placere mihi:
 
novit equus plausae sonitum cervicis amare,
 
novit et intrepidus verbera lenta pati. 10
 
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
 
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
 
pone obelos igitur primorum stigmata vatum:
 
palmas, non culpas esse putabo meas;
 
et correcta magis quam condemnata vocabo, 15
 
adponet docti quae mihi lima viri.
 
interea arbitrii subiturus pondera tanti
 
optabo, ut placeam; si minus, ut lateam.
 
Septem sapientes, nomen quibus istud dedit
 
Ssuperior aetas nec secuta sustulit, 20
Metin · 1 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi