Thesauros Edebiyat Şiir Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
istum requirit optimae pausae modum.
 
Dixi: recedam, sit modus, venit Thales.
 
MILESIUS sum Thales, aquam qui principem
 
rebus creandis 3 dixi, ut vates Pindarus, 4
 
cuique olim iussu Apollinis tripodem aureum 5
 
dedere piscatores extractum mari; 165
 
namque hi iubente Delio me legerant,
 
quod ille munus hoc sapienti miserat.
 
ego recusans non recepi et reddidi
 
ferendum ad alios, quos priores crederem.
 
dein per omnes septem sapientes viros 170
 
missum ac remissum rursus ad me deferunt.
 
ego receptum consecravi Apollini;
 
nam si sapientem deligi Phoebus iubet,
 
non hominem quemquam, set deum credi decet.
 
Is igitur ego sum. causa set in scaenam fuit 175
 
mihi prodeundi, quae duobus ante me,
 
adsertor ut sententiae fierem meae.
 
ea displicebit, non tamen prudentibus,
 
quos docuit usus et peritos reddidit.
← Önceki Metin · 9 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi