Thesauros Edebiyat Şiir Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
set καιρὸσ iste tempestivum tempus est.
 
Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί,
 
quod est Latinum, plures hominum sunt mali;
 
set inperitos scito, quos dixit malos.
 
μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii, 65
 
meditationem posse totum qui putat.
 
ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius
 
Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.
 
Thales set ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα protulit,
 
spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat. 70
 
hoc nos monere faeneratis non placet.
 
Dixi: recedam, legifer venit Solon.
 
DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,
 
septem sapientum fama cui palmam dedit.
 
set famae 1 non est iudicii severitas; 75
 
neque enim esse primum me, verum unum existimo,
 
aequalitas quod ordinem nescit pati.
 
recte olim ineptum Delphicus suasit deus
 
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
 
ut in orbe tereti nominum sertum inderet, 80
← Önceki Metin · 4 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi