Thesauros Edebiyat Şiir Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
' en ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα, graece dicimus: 180
 
Latinum est, sponde, noxa set praesto tibi.
 
per mille possem currere exempla, ut probem
 
praedes vadesque paenitudinis reos.
 
sed nolo quemquam nominatim dicere:
 
sibi quisque vestrum dicat et secum putet, 185
 
spondere quantis damno fuerit et malo.
 
gratum hoc officium maneat ambobus tamen.
 
Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.
 
BIAS Prieneus quod 1 dixi oἱ πλεῖστοι κακοι,
 
Latine dictum suspicor: plures mali. 190
 
dixisse nollem; veritas odium parit.2
 
malos sed imperitos dixi et barbaros,
 
qui ius et aequum et sacros mores neglegunt.
 
nam populus iste, quo theatrum cingitur,
 
totus bonorum est. hostium tellus habet, 195
 
dixisse quos me creditis, plures malos,
 
sed nemo quisquam tam malus iudex fuat,
 
quin iam bonorum partibus se copulet,
 
sive ille vere bonus est, seu dici studet.
← Önceki Metin · 10 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi