Thesauros Edebiyat Şiir Griphus Ternarii numeri

Griphus Ternarii numeri

Griphus Ternarii numeri Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–90

Metin

 
tris oratorum cultus; regnata Colosso 70
 
quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae
 
et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit
 
prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.
 
Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma.
 
triplex sideribus positus, distantia, forma. 75
 
et modus et genetrix modulorum musica triplex,
 
mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.
 
Martia Roma triplex: equitatu, plebe, senatu,
 
hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.
 
tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum. 80
 
nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
 
Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:
 
Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.
 
Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine temo,
 
et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae, 85
 
quarum tergemini fatalia carmina libri,
 
quos ter quinorum servat cultura virorum.
 
Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.
 
hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
← Önceki Metin · 6 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi