Thesauros Edebiyat Şiir Griphus Ternarii numeri

Griphus Ternarii numeri

Griphus Ternarii numeri Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–90

Metin

 
Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperrata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse. quem ego verum dicere fatebor, iuste, negabo, quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet, dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non repperisset, si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum. quam multa enim de ternario sciens nec-lego! tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, comparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. alius enim alio plura invenire potest: nemo omnia.
 
Quod si alicui et obscurus videbor, aput eum me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint: postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego beatus, quod adfectavi, adsequar, me ut requiras, me ut desideres, de me cogites. vale.
 
Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
 
vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
 
inparibus novies ternis contexere coebum .
 
Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;
 
forma hominis coepti plenique exactio partus 5
 
quique novem novies fati tenet ultima finis,
 
tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,
 
Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
 
inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
← Önceki Metin · 2 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi