Thesauros Edebiyat Şiir Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu

Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu

Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu Ausonius, Decimus Magnus
11 Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi