Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,
 
non inopes animi neque de feritate legentes
 
desertis habitare locis; sed in ardua versi
 
sidera spectantesque deum verique profunda
 
perspicere intenti de vanis libera curis 165
 
otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
 
cunctaque divinis inimica negotia donis,
 
et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent
 
speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
 
quam referet certus non desperantibus auctor, 170
 
si modo non vincant vacuis praesentia rebus,
 
quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur
 
secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
 
namque caduca patent nostris, aeterna negantur
 
visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus, 175
 
spernentes varias, rerum spectacula, formas
 
et male corporeos bona sollicitantia visus.
 
attamen haec sedisse illis sententia visa est,
 
tota quibus iam lux patuit verique bonique,
 
venturi aeternum saecli et praesentis inane. 180
← Önceki Mektup 31 · 9 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi