Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
 
quique satis caelo soles largitur et imbres,
 
qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,
 
omnibus infuso rebus regit omnia Christo:
 
quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra 125
 
et loca disponit, quod si contraria votis
 
constituat nostri, prece deflectendus in illa est,
 
quae volumus. quid me accusas? si displicet actus
 
quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,
 
cui placet aut formare meos aut vertere sensus. 130
 
nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.
 
sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo
 
tempore qui fuerim, quo non perversus habebar
 
et perversus eram falsi caligine cernens,
 
stulta dei sapiens et mortis pabula vivens. 135
 
quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
 
agnosci datur a summo genitore novari,
 
quod non more meo geritur: non, arbitror, istic
 
confessus dicar mutatae in prava notandum
 
errorem mentis, quoniam sim sponte professus 140
← Önceki Mektup 31 · 7 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi