Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
nihil adferentes, ut salutem conferant,
 
quod veritatem detegat.
 
quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
 
qui non tenent summae caput,
 
veri bonique fomitem et fontem deum, 45
 
quem nemo nisi in Christo videt?
 
Hic veritatis lumen est, vitae via,
 
vis, mens, manus, virtus patris,
 
sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
 
natus deo, mundi sator, 50
 
mortalitatis vita nostrae et mors necis.
 
magister hic virtutium,
 
deusque nobis atque pro nobis homo,
 
nos induendus induit,
 
aeterna iungens homines inter et deum 55
 
in utrumque se commercia,
 
hic ergo nostris ut suum praecordiis
 
vibraverit eaelo iubar,
 
abstergit aegrum corporis pigri situm
 
habitumque mentis innovat: 60
← Önceki Mektup 31 · 3 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi