Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera
 
urbibus et deserta tuo legis oppida versu
 
montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis
 
pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac
 
exprobras, velut his habitem laris exul et urbis 225
 
extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae
 
has telluris opes, Hispani nescius orbis,
 
quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans,
 
ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
 
discludit bimarem celso qui vertice Calpen? 230
 
Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,
 
Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena
 
et capite insigni despectans Tarraco pontum?
 
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
 
quas geminum felix Hispania tendit in aequor, 235
 
qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus,
 
lataque distantis pelagi divortia conplet,
 
orbe suo finem ponens in limite mundi?
 
anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
 
qua regione habites, placeat reticere nitentem 240
← Önceki Mektup 31 · 12 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi